Dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis
me cupit, "elige," ait "virgo Cumaea, quid optes;
optatis potiere tuis," Ego pulveris hausti
ostendi cumulum: quot haberet corpora pulvis,
tot mihi natales contingere vana rogavi;
excidit, ut peterem iuvenes quoque protius annos.
Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,
si Venerem paterer: contempto munere Phoebi,
innuba permaneo: sed iam felicior aetas
terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,
quae patienda diu est. |